Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 63
Not analysed yet
catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurimas esse—est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni civium munere, quamquam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syracusas—et quodam modo est non nulla in eis etiam inter ipsos similitudo. Acuti sunt, elegantes faceti breves; sed ille Graecus ab omni laude felicior.