Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 64
Not analysed yet
habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat—quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti fieri nihil possit valentius; verum est certe genere toto strigosior—, sed habet tamen suos laudatores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.