Latin · ~3 min
11
Cicero, Cum Populo Gratias Egit 11
Not analysed yet
numquam de P. Popilio L. Opimius, fortissimus consul, numquam de Q. Metello non modo C. Marius, qui erat inimicus, sed ne is quidem qui secutus est, M. Antonius, homo eloquentissimus, cum A. Albino conlega senatum aut populum est cohortatus; at pro me superiores consules semper ut referrent flagitati sunt; sed veriti sunt ne gratiae causa facere viderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius causam capitis receperam; qui provinciarum foedere infrenati totum illum annum querelas senatus, luctum bonorum, Italiae gemitum pertulerunt. Kalendis vero Ianuariis postea quam orba res publica consulis fidem tamquam legitimi tutoris imploravit, P. Lentulus consul, parens, deus, salus nostrae vitae, fortunae, memoriae, nominis, simul ac de sollemni deorum religione rettulit, nihil humanarum rerum sibi prius quam de me agendum iudicavit.