Latin · ~2 min
12
Cicero, Cum Populo Gratias Egit 12
Not analysed yet
atque eo die confecta res esset, nisi is tribunus plebis quem ego maximis beneficiis quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi eum summi viri orarent, et Cn. Oppius socer, optimus vir, ad pedes flens iaceret, noctem sibi ad deliberandum postulasset; quae deliberatio non in reddenda, quem ad modum non nulli arbitrabantur, sed, ut patefactum est, in augenda mercede consumpta est. postea res acta est in senatu alia nulla: cum variis rationibus impediretur, voluntate tamen perspecta senatus, causa ad vos mense Ianuario deferebatur. hic tantum interfuit inter me et inimicos meos.