Latin · ~4 min
16
Cicero, Cum Populo Gratias Egit 16
Not analysed yet
ita me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, consules, praetores, tribuni plebis, senatus, Italia cuncta semper a vobis deprecata est, denique omnes qui vestris maximis beneficiis honoribusque sunt ornati, producti ad vos ab eodem, non solum ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum auctores testes laudatores fuerunt. quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium qui sunt, fuerunt, erunt, virtute sapientia gloria princeps: qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit quae universae rei publicae, salutem, otium, dignitatem. cuius oratio fuit, quem ad modum accepi, tripertita; primum vos docuit meis consiliis rem publicam esse servatam, causamque meam cum communi salute coniunxit, hortatusque est ut auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti defenderetis; tum me in perorando posuit vos rogari a senatu, rogari ab equitibus Romanis, rogari ab Italia cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea vos salute non rogavit solum verum etiam obsecravit.