Latin · ~3 min
17
Cicero, Cum Populo Gratias Egit 17
Not analysed yet
huic ego homini, Quirites, tantum debeo quantum hominem homini debere vix fas est. huius consilia, P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti me in eo loco, in quo vestris beneficiis fueram, isdem centuriis quibus conlocaratis reposuistis. eodem tempore audistis eodem ex loco summos viros, ornatissimos atque amplissimos homines, principes civitatis, omnis consularis, omnis praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me unum rem publicam conservatam esse constaret. itaque cum P. Servilius, gravissimus vir et ornatissimus civis, dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus deinceps traditam, dixerunt in eandem sententiam ceteri. sed audistis eo tempore clarissimi viri non solum auctoritatem, sed etiam testimonium, L. Gelli: qui quia suam classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit, dixit in contione vestrum, si ego consul cum fui non fuissem, rem publicam funditus interituram fuisse.