Latin · ~3 min
20
Cicero, Cum Populo Gratias Egit 20
Not analysed yet
quem egomet dicere audivi tum se fuisse miserum cum careret patria quam obsidione liberavisset, cum sua bona possideri ab inimicis ac diripi audiret, cum adulescentem filium videret eiusdem socium calamitatis, cum in paludibus demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus ac vitam suam conservaret, cum parva navicula pervectus in Africam, quibus regna ipse dederat, ad eos inops supplexque venisset: reciperata vero sua dignitate se non commissurum ut, cum ea quae amiserat sibi restituta essent, virtutem animi non haberet quam numquam perdidisset. sed hoc inter me atque illum interest, quod ille, qua re plurimum potuit, ea ipsa re inimicos suos ultus est, armis, ego qua consuevi utar oratione, quoniam illi arti in bello ac seditione locus est, huic in pace atque otio.