Latin · ~3 min
21
Cicero, Cum Populo Gratias Egit 21
Not analysed yet
quamquam ille animo irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat, ego de ipsis amicis tantum quantum mihi res publica permittit cogitabo. denique, Quirites, quoniam me quattuor omnino hominum genera violarunt, unum eorum qui odio rei publicae, quod eam ipsis invitis conservaram, inimicissimi mihi fuerunt, alterum, qui per simulationem amicitiae nefarie me prodiderunt, tertium, qui cum propter inertiam suam eadem adsequi non possent, inviderunt laudi et dignitati meae, quartum, qui cum custodes rei publicae esse deberent, salutem meam, statum civitatis, dignitatem eius imperi quod erat penes ipsos vendiderunt: sic ulciscar facinora singula, quem ad modum a quibusque sum provocatus, malos civis rem publicam bene gerendo, perfidos amicos nihil credendo atque omnia cavendo, invidos virtuti et gloriae serviendo, mercatores provinciarum revocando domum atque ab iis provinciarum rationem repetendo.