Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 3
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.43
Not analysed yet
Ne illud quidem est consentaneum, ut, si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corporis aut externis bonis plenior, ut hoc idem adprobandum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore magni aestimantur, sit beatior. illi enim corporis commodis compleri vitam beatam putant, nostri nihil minus. nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam, certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo corporis commodorum.