Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 3
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.44
Not analysed yet
etenim, si et sapere expetendum sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sapere ipsum separatim. nam qui valitudinem aestimatione aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis ponimus, idem censemus nullam esse tantam aestimationem, ut ea virtuti anteponatur. quod idem Peripatetici non tenent, quibus dicendum est, quae et honesta actio sit et sine dolore, eam magis esse expetendam, quam si esset eadem actio cum dolore. nobis aliter videtur, recte secusne, postea; sed potestne rerum maior esse dissensio?