Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 3
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.45
Not analysed yet
Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit in magnitudine maris Aegaei stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic, cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est. et quem ad modum oportunitas—sic enim appellemus εὐκαιρίαν—non fit maior productione temporis—habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur—, sic recta effectio—κατόρθωσιν enim ita appello, quoniam rectum factum κατόρθωμα—, recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet.