Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 4
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.57
Not analysed yet
hic loquebatur aliter atque omnes, sentiebat idem, quod ceteri. nec vero minoris aestimanda ducebat ea, quae ipse bona negaret esse, quam illi, qui ea bona esse dicebant. quid igitur voluit sibi, qui illa mutaverit? saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam Peripatetici, ut sentire quoque aliud, non solum dicere videretur. Quid? de ipsa beata vita, ad quam omnia referuntur, quae dicitis? negatis eam esse, quae expleta sit omnibus iis rebus, quas natura desideret, totamque eam in una virtute ponitis; cumque omnis controversia aut de re soleat aut de nomine esse, utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut erratur in nomine. quorum si neutrum est, opera danda est, ut verbis utamur quam usitatissimis et quam maxime aptis, id est rem declarantibus.