Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 4
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.58
Not analysed yet
num igitur dubium est, quin, si in re ipsa nihil peccatur a superioribus, verbis illi commodius utantur? videamus igitur sententias eorum, tum ad verba redeamus. Dicunt appetitionem animi moveri, cum aliquid ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna eaque pro eo, quantum in quoque sit ponderis, esse aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dicantur, partim, quae voluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam. ex ea quae sint apta, ea honesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa autem superiora naturalia nominantur, quae coniuncta cum honestis vitam beatam perficiunt et absolvunt.