Latin · ~3 min
15
Cicero, De Haruspicum Responso In P. Clodium 15
Not analysed yet
quae primum aedificatur ex auctoritate senatus pecunia publica, deinde contra vim nefariam huius gladiatoris tot senati consultis munita atque saepta est. primum negotium isdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine vi aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis universa res publica commendari solet; deinde, cum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem meis sedibus intulisset, decrevit senatus eos qui id fecissent lege de vi, quae est in eos qui universam rem publicam oppugnassent, teneri. vobis vero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules! decrevit idem senatus frequentissimus qui meam domum violasset contra rem publicam esse facturum.