Latin · ~4 min
16
Cicero, De Haruspicum Responso In P. Clodium 16
Not analysed yet
nego ullo de opere publico, de monumento, de templo tot senatus exstare consulta quot de mea domo, quam senatus unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam, a pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam, a iudicibus puniendam putarit. P. Valerio pro maximis in rem publicam beneficiis data domus est in Velia publice, at mihi in Palatio restituta; illi locus, at mihi etiam parietes atque tectum; illi quam ipse privato iure tueretur, mihi quam publice magistratus omnes defenderent. quae quidem ego si aut per me aut ab aliis haberem, non praedicarem apud vos, ne nimis gloriari viderer; sed cum sint mihi data a vobis, cum ea attemptentur eius lingua cuius ante manu eversa vos mihi et liberis meis manibus vestris reddidistis, non ego de meis sed de vestris factis loquor, nec vereor ne haec mea vestrorum beneficiorum praedicatio non grata potius quam adrogans videatur.