Latin · ~2 min
51
Cicero, De Haruspicum Responso In P. Clodium 51
Not analysed yet
utrum tandem C. Marius splendidior cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea vituperabat? an ille demens et iam pridem ad poenam exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio accusando quam in universo senatu vituperando fuit? quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis civibus non acerbum. sed ne id viros optimos diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; in qua Pompeium ornat,—an potius deformat? certe laudat, et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiae factam.