Latin
52
Cicero, De Haruspicum Responso In P. Clodium 52
Not analysed yet
quod ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. quid enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? videant ii qui illum Pompeio inimicum esse gaudebant, ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebant, et non numquam eius indomitos atque ecfrenatos furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. nunc enim iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea venditabat. quid existimatis eum, si reditus ei gratiae patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat?