Latin · ~3 min
54
Cicero, De Haruspicum Responso In P. Clodium 54
Not analysed yet
vobis, o carissimi atque optimi cives, et vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. caedes principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat admonemur. ad quem metum si deorum monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros et potentis viros nisi aut universus interitus aut victoris dominatus ac regnum. dissensit cum Mario, clarissimo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit. Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda fortuna regnum est largita, adversa mortem. idem iterum Sulla superavit; tum sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rem publicam reciperarat.