Latin · ~2 min
53
Cicero, De Haruspicum Responso In P. Clodium 53
Not analysed yet
quas ego alias optimatium discordias a dis immortalibus definiri putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur. habent Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium cadere possint: deteriores, repvlsos, quod iam audietis, hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longeque a communi salute diiunctae. qua re cum di immortales monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime meritorum civium dissensione praedicunt; cum principibus periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium, qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum ab religiosis.