Latin · ~2 min
12
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 12
Not analysed yet
videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit id quod accepistis tueri et conservare non posse. quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo id tandem animo ferre debetis? regno est expulsus Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a vobis certum deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id se facere sine summo periculo posse arbitrantur.