Latin · ~3 min
13
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 13
Not analysed yet
vident enim et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo summa sint omnia, et eum propter esse, quo etiam carent aegrius; cuius adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intellegunt ac retardatos. hi vos, quoniam libere loqui non licet, taciti rogant ut se quoque dignos existimetis quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc praesentem vident tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate ut ei beatissimi esse videantur apud quos ille diutissime commoretur.