Latin · ~2 min
18
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 18
Not analysed yet
deinde ex ceteris ordinibus homines gnavi atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim eorum in ea provincia pecunias magnas conlocatas habent. est igitur humanitatis vestrae magnum numerum civium calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica seiunctam esse non posse. etenim illud primum parvi refert, vos publicanis amissa vectigalia postea victoria reciperare; neque enim isdem redimendi facultas erit propter calamitatem neque aliis voluntas propter timorem.