Latin · ~3 min
19
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 19
Not analysed yet
deinde quod nos eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem certe calamitate docti memoria retinere debemus. nam tum, cum in Asia magnas permulti res amiserunt, scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant calamitatem: a quo periculo prohibete rem publicam. etenim —mihi credite id quod ipsi videtis —haec fides atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicata est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta motu concidant. qua re videte num dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae plurimorum civium coniunctae cum re publica defendantur.