Latin · ~3 min
22
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 22
Not analysed yet
requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse bellum. cognoscite, Quirites; non enim hoc sine causa quaeri videtur. primum ex suo regno sic Mithridates profugit ut ex eodem Ponto Medea illa quondam fugisse dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens persequeretur dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorque patrius celeritatem consequendi retardaret. sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium quas et a maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat in Ponto omnem reliquit. haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. ita illum in persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit.