Latin · ~3 min
23
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 23
Not analysed yet
hunc in illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis confirmavit et adflictum erexit perditumque recreavit. cuius in regnum postea quam L.Lucius Lucullus cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt. erat enim metus iniectus eis nationibus quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam alia gravis atque vehemens opinio quae per animos gentium barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum adductum. ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigrani regno ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur.