Latin · ~1 min
3
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 3
Not analysed yet
atque illud in primis mihi laetandum iure esse video quod in hac insolita mihi ex hoc loco ratione dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possit. dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire. ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est.