Latin · ~2 min
4
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 4
Not analysed yet
atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atque sociis a duobus potentissimis adfertur regibus, Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitratur. equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei publicae periculaque rerum suarum detulerunt,