Latin · ~2 min
37
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 37
Not analysed yet
quem enim possumus imperatorem ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant atque venierint? quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit? vestra admurmuratio facit, Quirites, ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino neminem; qua re irasci mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit confiteri. itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum sit, nostri exercitus adferant quis ignorat?