Latin · ~2 min
38
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 38
Not analysed yet
itinera quae per hosce annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Vtrum pluris arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse deletas? neque enim potest exercitum is continere imperator qui se ipse non continet, neque severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt. hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris,