Latin · ~2 min
39
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 39
Not analysed yet
cuius legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? iam vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur; non modo ut sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne cupienti quidem quicquam permittitur. hiemis enim non avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.