Latin · ~2 min
51
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 51
Not analysed yet
at enim vir clarissimus, amantissimus rei publicae, vestris beneficiis amplissimis adfectus, Q.Quintus Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, Q.Quintus Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognostis auctoritates contrarias virorum fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea omnia quae a me adhuc dicta sunt idem isti vera esse concedunt, et necessarium bellum esse et magnum et in uno Cn.