Latin · ~2 min
52
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 52
Not analysed yet
Pompeio summa esse omnia. quid igitur ait Hortensius? si uni omnia tribuenda sint, dignissimum esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. obsolevit iam ista oratio re multo magis quam verbis refutata. nam tu idem, Q.Quinti Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, A.Aulum Gabinium, graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item contra eam legem verba fecisti.