Latin · ~3 min
6
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 6
Not analysed yet
causa quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsi considerate. primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum. genus est eius belli quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium debeat. in quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus cum magna in omnibus rebus tum summa in re militari tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua multa maiores vestri magna et gravia bella gesserunt; aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; aguntur bona multorum civium quibus est a vobis et ipsorum causa et rei publicae consulendum.