Latin · ~3 min
7
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 7
Not analysed yet
et quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est illa macula Mithridatico bello superiore concepta quae penitus iam insedit ac nimis inveteravit in populi Romani nomine, quod is qui uno die tota in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una significatione omnis civis Romanos necandos trucidandosque curavit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere suscepit sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat, et ita regnat ut se non Ponti neque Cappadociae latebris occultare velit sed emergere ex patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari.