Latin · ~1 min
65
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 65
Not analysed yet
difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum quos ad eas per hos annos cum imperio misimus libidines et iniurias. quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam locupletes et copiosae requiruntur quibus causa belli propter diripiendi facultatem inferatur.