Latin · ~3 min
66
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 66
Not analysed yet
libenter haec coram cum Q.Quinto Catulo et Q.Quinto Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; norunt enim sociorum volnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. pro sociis vos contra hostis exercitus mittere putatis an hostium simulatione contra socios atque amicos? quae civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut legati sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit? qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.