Latin · ~3 min
68
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 68
Not analysed yet
qua re nolite dubitare quin huic uni credatis omnia qui inter tot annos unus inventus est quem socii in urbis suas cum exercitu venisse gauderent. quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P.Publius Servilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus, est Cn.Gnaeus Lentulus in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognostis, est C.Gaius Cassius, integritate, veritate, constantia singulari. qua re videte ut horum auctoritatibus illorum orationi qui dissentiunt respondere posse videamur.