Latin · ~2 min
67
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 67
Not analysed yet
ecquam putatis civitatem pacatam fuisse quae locuples sit, ecquam esse locupletem quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites, Cn.Gnaeum Pompeium non solum propter rei militaris gloriam sed etiam propter animi continentiam requisivit. videbat enim praetores locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque nos quicquam aliud adsequi classium nomine nisi ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. nunc qua cupiditate homines in provincias, quibus iacturis quibusque condicionibus proficiscantur ignorant videlicet isti qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur. quasi vero Cn.Gnaeum Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus.