Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.62
Not analysed yet
Si quadam in argumentatione satis est uti propositione et non oportet adiungere adprobationem propositionis, quadam autem in argumentatione infirma est propositio, nisi adiuncta sit adprobatio, separatum est quiddam a propositione adprobatio. quod enim et adiungi et separari ab aliquo potest, id non potest idem esse, quod est id, ad quod adiungitur et a quo separatur; est autem quaedam argumentatio, in qua propositio non indiget approbationis, et quaedam, in qua nihil valet sine approbatione, ut ostendemus. separata igitur est a propositione approbatio. Ostendetur autem id, quod polliciti sumus, hoc modo: quae propositio in se quiddam continet perspicuum et quod stare inter omnes necesse est, hanc velle approbare et firmare nihil attinet. ea est huiusmodi: