Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Inventione 1.63
Not analysed yet
si, quo die ista caedes Romae facta est, ego Athenis eo die fui, in caede interesse non potui. hoc quia perspicue verum est, nihil attinet approbari. quare assumi statim oportet, hoc modo: fui autem Athenis eo die. hoc si non constat, indiget approbationis; qua inducta complexio consequitur. est igitur quaedam propositio, quae non indiget approbatione. nam esse quidem quandam, quae indigeat, quid attinet ostendere, quod cuivis facile perspicuum est? quodsi ita est, ex hoc et ex eo, quod proposueramus, hoc conficitur, separatum esse quiddam a propositione approbationem. sin autem ita est, falsum est non esse plus quam tripertitam argumentationem.