Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.110
Not analysed yet
eas causas, in quibus de aequo et iniquo quaeritur, exposuimus. restat nunc, ut de praemio et de poena explicemus. sunt enim multae causae, quae ex praemii alicuius petitione constant. nam et apud iudices de praemio saepe accusatorum quaeritur et a senatu aut a consilio aliquod praemium saepe petitur. ac neminem conveniet arbitrari nos, cum aliquod exemplum ponamus, quod in senatu agatur, ab iudiciali genere exemplorum recedere. quicquid enim de homine probando aut inprobando dicitur, cum ad eam dictionem sententiarum quoque ratio accommodetur, id non, si per sententiae dictionem agitur, deliberativum est; sed, quia de homine statuitur, iudiciale est habendum. omnino autem qui diligenter omnium causarum vim et naturam cognoverit, genere et prima conformatione eas intelleget dissidere, ceteris autem partibus aptas inter se omnes et aliam in alia implicatam videbit.