Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.111
Not analysed yet
Nunc de praemiis consideremus. L. Licinius Crassus consul quosdam in citeriore Gallia nullo inlustri neque certo duce neque eo nomine neque numero praeditos, uti digni essent, qui hostes populi Romani esse dicerentur, qui tamen excursionibus et latrociniis infestam provinciam redderent, consectatus est et confecit. Romam redit: triumphum ab senatu postulat. hic et in deprecatione nihil ad nos attinet rationibus et infirmationibus rationum subponendis ad iudicationem pervenire, propterea quod, nisi alia quoque incidet constitutio aut pars constitutionis, simplex erit iudicatio et in quaestione ipsa continebitur: in deprecatione, huiusmodi: oporteatne poena affici? in hac, huiusmodi: oporteatne dari praemium?