Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.113
Not analysed yet
In hominem autem, quibus rationibus vixerit, quid sumptus in eam rem aut laboris insumpserit; ecquid aliquando tale fecerit; num alieni laboris aut deorum bonitatis praemium sibi postulet; num aliquando ipse talem ob causam aliquem praemio affici negarit oportere; aut num iam satis pro eo, quod fecerit, honos habitus sit; aut num necesse fuerit ei facere id, quod fecerit; aut num eiusmodi sit factum, ut, nisi fecisset, supplicio dignus esset, non, quia fecerit, praemio; aut num ante tempus praemium petat et spem incertam certo venditet pretio; aut num, quod supplicium aliquod vitet, eo praemium postulet, uti de se praeiudicium factum esse videatur. In praemii autem genere, quid et quantum et quamobrem postuletur et quo et quanto quaeque res praemio digna sit, considerabitur; deinde, apud maiores quibus hominibus et quibus de causis talis honos habitus sit, quaeretur;