Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.114
Not analysed yet
deinde, ne is honos nimium pervulgetur. atque hic eius, qui contra aliquem praemium postulantem dicet, locus erit communis: praemia virtutis et officii sancta et casta esse oportere neque ea aut cum inprobis communicari aut in mediocribus hominibus pervulgari; et alter: minus homines virtutis cupidos fore virtutis praemio pervulgato; quae enim rara et ardua sint, ea experiendo pulchra et iucunda hominibus videri; et tertius: si exsistant, qui apud maiores nostros ob egregiam virtutem tali honore dignati sunt, nonne de sua gloria, cum pari praemio tales homines affici videant, delibari putent? et eorum enumeratio et cum iis, quos contra dicas, comparatio. eius autem, qui praemium petet, facti sui amplificatio, eorum, qui praemio affecti sunt, cum suis factis contentio.