Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.115
Not analysed yet
deinde ceteros a virtutis studio repulsum iri, si ipse praemio non sit affectus. Facultates autem considerantur, cum aliquod pecuniarium praemium postulatur; in quo, utrum copiane sit agri, vectigalium, pecuniae an penuria, consideratur. Loci communes: facultates augere, non minuere oportere; et, inpudentem esse, qui pro beneficio non gratiam, verum mercedem postulet; contra autem de pecunia ratiocinari sordidum esse, cum de gratia referunda deliberetur; et, se pretium non pro facto, sed honorem ita, ut factitatum sit, pro beneficio postulare. Ac de constitutionibus quidem satis dictum est: nunc de iis controversiis, quae in scripto versantur, dicendum videtur.