Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.170
Not analysed yet
Quoniam ergo de honestate et de utilitate diximus, nunc restat, ut de iis rebus, quas his adtributas esse dicebamus, necessitudine et affectione, perscribamus. puto igitur esse hanc necessitudinem, cui nulla vi resisti potest, quo ea setius id, quod facere potest, perficiat, quae neque mutari neque leniri potest. huiusmodi necessitudines cum in dicendi rationes incident, recte necessitudines appellabuntur;