Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.171
Not analysed yet
sin aliquae res accident difficiles, in illa superiore, possitne fieri, quaestione considerabimus. atque etiam hoc mihi videor videre, esse quasdam cum adiunctione necessitudines, quasdam simplices et absolutas. nam aliter dicere solemus: necesse est Casilinenses se dedere Hannibali; aliter autem: necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem. illic, in superiore, adiunctio est haec: nisi si malunt fame perire; si enim id malunt, non est necesse; hoc inferius non item, propterea quod, sive velint Casilinenses se dedere sive famem perpeti atque ita perire, necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem. quid igitur haec perficere potest necessitudinis distributio? prope dicam plurimum, cum locus necessitudinis videbitur incurrere. nam cum simplex erit necessitudo,