Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.173
Not analysed yet
ergo, ut dico, illud, quod adiungitur, semper, cuiusmodi sit, erit considerandum. nam omni tempore id pertinebit, ut hoc modo exponenda necessitudo sit: necesse est, si honeste volumus vivere; necesse est, si incolumes volumus esse; necesse est, si sine incommodo volumus vivere. ac summa quidem necessitudo videtur esse honestatis; huic proxima incolumitatis;