Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.174
Not analysed yet
tertia ac levissima commoditatis; quae cum his numquam poterit duabus contendere. hasce autem inter se saepe necesse est comparari, ut, quamquam praestet honestas incolumitati, tamen, utri potissimum consulendum sit, deliberetur. cuius rei certum quoddam praescriptum videtur in perpetuum dari posse. nam, qua in re fieri poterit, ut, cum incolumitati consuluerimus, quod sit in praesentia de honestate delibatum, virtute aliquando et industria recuperetur, incolumitatis ratio videbitur habenda; cum autem id non poterit, honestatis. ita in huiusmodi quoque re, cum incolumitati videbimur consulere, vere poterimus dicere nos honestatis rationem habere, quoniam sine incolumitate eam nullo tempore possumus adipisci. qua in re vel concedere alteri vel ad condicionem alterius descendere vel in praesentia quiescere atque aliud tempus exspectare oportebit,