Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.176
Not analysed yet
Affectio est quaedam ex tempore aut ex negotiorum eventu aut administratione aut hominum studio commutatio rerum, ut non tales, quales ante habitae sint aut plerumque haberi soleant, habendae videantur esse; ut ad hostes transire turpe videatur esse, at non illo animo, quo Ulixes transiit; et pecuniam in mare deicere inutile, at non eo consilio, quo Aristippus fecit. sunt igitur res quaedam ex tempore et ex consilio, non ex sua natura considerandae; quibus in omnibus, quid tempora petant, quid personis dignum sit, considerandum est et non quid, sed quo quidque animo, quicum, quo tempore, quamdiu fiat, attendendum est. his ex partibus ad sententiam dicendam locos sumi oportere arbitramur.